14. CHRISTUS. SECTIO II.12
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per Ipsum facta sunt, in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, et Verbum caro factum est, etc., Joh: I: 1 ad 14. Hic erat qui ante Me fuit, quia prior Me, ex plenitudine Ipsius omnes accepimus, Joh: I: 15.16.27.30. Deum nemo vidit unquam, unigenitus Filius Dei, qui in sinu Patris est, exposuit, Joh: I: 18. Cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calcei, Joh: I: 27. Filius hominis qui in coelis est, Joh: III: [13.] 14. Quod Lux venerit in mundum, qui mala facit odit Lucem, Joh: III: 19.20. Qui habet sponsam sponsus est, de Christo, Joh: III: 29. Quod e coelo venerit, et inde supra omnes, Joh: III: 31, de Christo. Pater non ex mensura dedit illi spiritum, Pater dedit omnia in manum Ipsius, Joh: III: 34.35. Quod Jesus se parem Patri dicat, variis, Joh: V: 18 ad 23, ut quod vivificet, et quod vitam in se Ipso habeat, etc., 21.26.27. Panis Dei est qui descendit e coelo, et vitam dat mundo, Joh: VI: 39; quod sit panis vitae, 35.50.51. Non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, hic vidit Patrem, Joh: VI: 46. Jesus dixit, Ego sum lux mundi, qui Me sequitur, habebit lucem vitae, Joh: VIII: 12. Cap: IX: 5.39. Cap: XII: 35.36.46. Jesus dixit, priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, Joh: VIII: 56.58. Quod in mundum venerit, ut caeci videant, et videntes caeci fiant, Joh: IX: 39. Dixit Jesus, Ego et Pater unum sumus, Joh: X: 30. Ut credatis quod Pater in Me, et Ego in Patre, Joh: X: 38. XIV: 10.11. Qui Me suscipit, suscipit Eum qui misit Me, Joh: XIII: 20. Jesus dixit, credite in Deum et credite in Me, Joh: XIV: 1. Quod Jesus sit via ad Patrem, Joh: XIV: 4.5.6; quod sit via, veritas et vita, Joh: XIV: 6. Jesus dixit, qui videt et cognoscit Me, videt et cognoscit Patrem, Joh: XIV: 7 ad 9. Si petieritis Patrem in Nomine meo, Ego faciam, Joh: XIV: 13. 14. Jesus dixit, quia Ego vivo, vos vivetis, Joh: XIV: 19. Quod Ipse et Pater mansionem apud illos facient, Joh: XIV: 21.23. Qui Me odit, Patrem meum odit, Joh: XV: 23.24. Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt, Joh: XVI: 15. Quod Jesus abeat [ad] Patrem, Joh: XVI: [5.] 6.7.16.17.29, quod est uniri Ipsi. Quod peterent in nomine Ipsius, non dico quod Ego petiturus Patrem pro vobis, Ipse Pater vos amat, quia Me amastis, Joh: XVI: 26.27. [28.] Dicit saepius in nomine suo. Exivi a Patre, et veni in mundum, iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem, Joh: XVI: 28. [29.] 30.31. Jesus dixit, quod Pater dederit Ipsi potestatem omnis carnis, Joh: XVII: 2. Quod Jesus det illis vitam aeternam, Joh: XVII: 2, ita, Filius a Patre. Deus et Jesus Christus simul, nempe ut cognoscant utrumque, Joh: XVII: 3. Pater glorifica Filium tuum, ut etiam Filius tuus glorificet Te. Nunc ergo glorifica Me, Tu Pater, apud Te ipsum gloria, quam habui, antequam mundus esset, apud Te, Joh: XVII: 1.5. [NB.NB.NB.] Arcanum per glorificare intelligitur unire Divinum Verum Divino Bono in Humano. Dominus in Patre ab aeterno fuit Divinum Bonum et inde Divinum Verum, quare cum descendit fuit Divinum Verum ex Divino Bono, reciproca unio seu Divini Veri cum Divino Bono facta est a Domino in Humano dum fuit in mundo, et facta est successive, imprimis per redemptionem, et per quod fecerit voluntatem Patris, et dein plene per ultimam tentationem, quae fuit crucis, nam tentatio unit, et tunc facta est unio reciproca Divini Veri cum Divino Bono, ita Pater et Filius unum, ita una Persona sicut anima et corpus. Omnia mea tua sunt, et tua mea, sed glorificatus sum in illis, Joh: XVII: 10. Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate, Joh: XVII: 19. Ut sint in Jesu sicut est Pater in Ipso, unum, Joh: XVII: 21.22.23. Dixit Thomas, Domine mi et Deus mi, Joh: XX: 28.