34. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.6
[6.7.] Jesus dixit de templo quod non relinquetur lapis super lapide, et 4 discipuli interrogant Jesum, quando futurum est, ut omnia haec consummentur, Marc: XIII: 1 ad 4. [4.] Quod futura sint bella et rumores, gens contra gentem, terrae motus, Marc: XIII: 7.8., significant haereses et schismata. [6.] Quando videritis abominationem, desolationem praedictam a Daniele Propheta, stantem in loco sancto, Marc: XIII: 14. [5.] Erunt dies isti afflictionis, qualis non fuit ab initio creationis, Marc: XIII: 19. adeo ut nisi Dominus decurtasset dies, non salva fieret ulla caro, vers: 20. [4.] Quod surgant falsi Christi et Prophetae, qui dabunt signa, Marc: XIII: 21.22.23. [4.] Sol obscurabitur, luna non dabit splendorem, et stellae cadent de coelo; Marc: XIII: 24.25. [6.] Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et gloria, qui tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos, Marc: XIII: 26.27. [7.seq.] Coelum et terra transibunt, verba mea non transibunt, Marc: XIII: 31. Matth: XXIV: 35. [6.seq.] Vigilate et orate, non scitis, quando tempus futurum sit, Marc: XIII: 33. Non enim scitis quando dominus domus venturus sit, vesperi, vel media nocte, vel gallinaceo, vel mane, 35.36.37.