Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.7

[6.] Vos similes estis exspectantibus Dominum, quando reversurus est a nuptiis, beati servi quos veniens Dominus invenit vigilantes, sive venerit in vigilia secunda, sive in tertia, estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet, venturus sicut fur, si dixerit servus, Dominus moratur venire, etc: Luc: XII: 36 ad 46. [6.] Ecce relinquetur vobis [domus vestra] deserta, non Me videbitis usque dum veniat, ut dicatis, Benedictus qui venit in Nomine Domini, Luc: XIII: 35. [6.] Venient dies cum desiderabitis unam diem Filii hominis, et non videbitis, quemadmodum fulgur, sic erit Filius hominis in die suo, fiet quemadmodum in diebus Noe et in diebus Loti, juxta haec fiet quando Filius hominis revelabitur, Luc: XVII: 22 ad 30. [5.] Vocatur illa dies nox, Luc: XVII: 34. Mementote uxoris Loti, quae aspexit ad Sodomam, Luc: XVII: 32. [6.] Filius hominis veniens num inveniet fidem in terra, Luc: XVIII: 8. Quod sit lapis quem rejecerunt architecti, Luc: XX: 17.18. [5.] Quod non relinquetur lapis super lapide de templo. Luc: XXI: 5.6. [4.] Quod futura sint bella, rumores, terrae motus, Luc: XXI: 9.10.11. [6.] Virtutes coelorum commovebuntur, et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, Luc: XXI: 26.27. [6.] Cavete vobis, ut subito super vos stet dies iste, nam sicut tendicula veniet super omnes, vigilate ergo omnes ad consistendum coram Filio hominis, Luc: XXI: 34.35.36.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church