39. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.11
(((((Quod cultus illorum vanitas, nisi purificaveritis vos a malis, vers: 11 ad 18.))))) [9 ad 9.] Restauratio omnium, per redemtionem, et tunc salvatio fidelium et condemnatio infidelium, describitur, Esaj: I: 25 ad 31. [9.] Fiet in posteritate dierum, stabilis erit mons Jehovae, quia Verbum Jehovae ex Hierosolyma, Esaj: II: 2 ad 5: agitur de restitutione omnium per novam Ecclesiam. [6.8.9.] Exaltabitur Jehovah solus in die illo, Esaj: II: 11.17. [7.8.] Restitutio omnium per novam Ecclesiam, quae ibi est Hierosolyma, ubi omnis scriptus ad vitam, et dicitur in die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam, Esaj: IV: 1 ad fin:
((((Quod destructurus sit vineam, quia non uvas sed labruscas fecit, ponam illam in desolationem domus in devastationem: quia opus Jehovae non introspiciunt, Esaj: V: 3 ad 15.)))) [7.] Maledictio super illos, quia bonum dicunt malum, ac malum bonum, ac ponunt tenebras in lucem et lucem in tenebras, quoniam legem Jehovae renuerunt, et sermonem Sancti Israelis spreverunt, fremet contra illum in die illo quasi fremitu maris, unde despiciet in terram, quae ecce tenebrae, anxietas, et lux obtenebrescet in ruinis ejus, Esaj: V: 18 ad 30. [1.] Quod Dominus apparuerit in Verbo, Dominus intelligitur per Adonajum, perque sanctum, sanctum sanctum Jehovam Zebaoth, per Seraphim desuper illo, Esaj: VI: 1 ad 8. (((((Agitur mox de devastatione, quod non velint intelligere verum, quod ideo devastabuntur urbes, et terra redigetur in solitudinem, Esaj: VI: 9 ad 13.))))) In die illo sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris, quae venient et quiescent in fluviis desolationum, Esaj: VII: 18.19.)))) [7.] In die illo detondebit Adonajus Aschuris caput et pilos, etiamque barbam consumet, Esaj: VII: 20, consummatio. [7.] ((((In die illo erit omnis locus in senticetum et vepretum, Esaj: VII: 23.24. Consummatio.)))) ((((Quid facietis die visitationis et devastationis, e longinquo veniet, ad quem fugietis pro auxilio: devastatio ibi describitur per fastum propriae intelligentiae, Cap: X: 3 ad 19, et porro a 23 ad 34; et dicitur consummationem et decisionem Jehovah faciens in tota terra, vers: 23.)))) [7.6.] Ejulate quia propinquus dies Jehovae, sicut devastatio a Schaddai veniet. Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis et excandescentiae irae ad ponendum terram tuam vastationem, et peccatores ejus perdat ex ea, nam stella coelorum et sidera illorum non lucent luce sua, obtenebratus sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, Esaj: XIII: 6 ad 9. [10.] Propterea commovebo coelum, et trepidabit terra in indignatione Jehovae Zebaoth, in die excandescentiae irae, Cap: XIII: 13. ibi de vastatione Babelis.