Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 40

Previous Number Next Number See English 

40. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.12

[4.] De vastatione Babelis Esaj: XIV: 1 ad 28, quae ibi est Lucifer: et de vastatione illorum qui per draconem intelliguntur, vers: [29, secundum aliam partitionem Cap. XV. vers. 2.], qui ibi sunt Philisthaea, vers: 29 ad 32. In die illo atteretur gloria Jacobi, et relinquentur in eo racemationes sicut in decussione oleae, Esaj: XVII: 4 ad 6. In die illo erit vastitas, quia oblita es Dei salutis tuae; circa tempus vesperae ecce terror, antequam mane, non est, vers: 9 ad 14. (((Ad me clamans e Seir custos, quid de nocte custos, quid de nocte, dixit custos, venit mane, etiamque nox, Esaj: XXI: 11.12.))) [6.4.] ((((Ne instetis ad consolandum Me ob vastationem filiae populi mei, nam dies tumultus, et conculcationis et perplexitatis Domino Jehovih Zebaoth, Esaj: XXII: 4 ad 14.)))),--Contra fiet in die illo: dabo clavem domus Davidis super humerum Ipsius, et aperiens et non claudens, et claudens et non aperiens, XXII: 20 ad 24, ibi de adventu Domini post vastationem. --In die illo recedet clavus fixus in loco fideli, vers: 25, de iterata vastatione, quae est Ecclesiae Christianae.--

((((In die illo vocabit Adonajus Jehovih Zebaoth ad fletum, et ad planctum, et ad calvitiem, vers: 12. de vastatione a 4 ad 14; ibi Dominus intelligitur per Adonajum Jehovih Zebaoth.)))) [4.6.9.6.] Ejulate naves Tarschischi, quia devastata est Tyrus, ut non sit domus: fiet in die illo, oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annos, Esaj: XXIII: 1 ad 16, ibi de vastatione Ecclesiae per nullum intellectum Verbi. --Fiet a fine 70 annorum visitabit Jehovah Tyrum, ut scortetur super omnibus regnis terrae, vers: 17, de iterata vastatione Ecclesiae quae post Judaicam est Christianae. --Tandem erit mercatura ejus sanctum Jehovae, et habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus ad comedendum ad satietatem, vers: 18, de adventu Domini, et quod tunc intellectus Verbi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church