4. CHRISTUS. SECTIO II.2
Filius Dei, Rom: I: 3.4. Vocati Jesu Christi, h. e. Christiani, Rom: I: 6. per fidem Jesu Christi, Rom: III: 22. Fides in Christum. Per Jesum Christum pacem habemus erga Deum; et ad Deum aditum habemus fide in gratiam hanc, et gloriamur super spe gloriae Dei, Rom: V: 1.2. Per Jesum Christum reconciliati sumus Deo, Rom: V: 10.11. Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, ita per unius justitiam justificamur, Rom: V: 12.13.16.18.19. Nihil condemnationis est iis, qui in Christo Jesu non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum. Ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum, Rom: VIII: 1.4. Christus est in dextra Dei, qui et intercedit pro nobis, Rom: VIII: 34. Quis nos separabit a dilectione Christi, num afflictio, angustia, fames, mors, angeli, principatus, altitudo, profunditas, etc: Rom: VIII: 35 ad 39. Ex Patribus est Christus quoad carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen, Rom: IX: 5. Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvabitur, Rom: X: 13. Unum corpus sumus in Christo, omnes sunt membra habentes dona secundum gratiam diversa, Rom: XII: 5.6. Dona quae diversis membris sunt in longa serie enumerantur, vers: 6 ad 13. Induite Dominum Jesum Christum, Rom: XIII: 14. Sive vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur, sive ergo vivamus, sive moriamur, Domini sumus: in hoc enim Christus et mortuus est, et resurrexit, et revixit, ut tam mortuis quam viventibus dominetur, Rom: XIV: 8.9. Scriptum est, vivo Ego, dicit Dominus, quia Mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo, Rom: XIV: 11. Dicit Esajas XI: 10. seq: Erit Radix Jesse, et qui surrecturus est, ut dominetur gentibus; super eo gentes sperabunt, Rom: XV: 12. Evangelium Christi, Rom: XV: 19.20.21. Electus et probatus in Domino, in Christo; operari et laborare in Domino, Rom: XVI: 8.9.10.11.12.13.