50. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.22
[7.] Cadent inter cadentes, in tempore visitationis eorum impingent, consumendo consumam eos, non uvae in vite, neque ficus in ficu, Jerem: VIII: 12.13. [7.] Num propter hoc non visitaverim illos, num de gente, quae sicut haec non sumam vindictam, Jer: IX: 8. (((((Propter habitacula deserti tollam lamentationem, quia vastata sunt; quin dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum draconum, urbesque Jehudae redigam in vastitatem; propterea periit terra, devastata est sicut desertum, Jerem: IX: 9.10.11.))))) [7.] In tempore visitationis eorum peribunt, Jer: X: 15. ((((Tentorium meum devastatum est, et omnes funes mei evulsi, Jerem: X: 20.)))) ((((Vox strepitus, et tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum draconum, gentes consumserunt eum, et habitationem ejus devastarunt, Jerem: X: 22.25.)))) [7.] Dixit Jehovah Zebaoth, ecce Ego visitans super iis, adducam malum anno visitationis eorum, Jerem: XI: 22.23. [7.] Destina eos ad diem occisionis. Jerem: XII: 3. ((((Pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii [mei] in desertum solitudinis: posuit eam in solitudinem, luxit erga me, o desolata, desolata est tota terra, quia non vir ponens super cor, [Jerem: XII: 10.11.])))) [7.] Quid dices, cum Jehovah visitaverit super te, Jerem: XIII: 21. [9.] Ecce dies venientes, quibus dicetur, vivus Jehovah qui ascendere fecit filios Israelis a terra septentrionis, Jerem: XVI: 14.15. Cap: XXIII: 7.8. [7.] Adducam super eos malum, anno visitationis eorum, Jerem: XXIII: 12. (((((Vox clamoris pastorum, quia vastans Jehovah pascuum eorum. Unde vastatae caulae pacis propter ardorem irae Jehovae. Deseruit sicut leo juvenis tabernaculum suum, quia redacta est terra eorum in desolationem, Jerem: XXV: 36.37.38.)))))