49. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.21
((((Rugiunt leones juvenes, edunt vocem suam, redigunt terram in vastitatem, Jerem: II: 15.)))) [9.] In tempore illo vocabunt Hierosolymam Thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes, ob nomen Jehovae Hierosolymam, Jerem: III: 17. De Nova Ecclesia. ((((Ascendit leo ex vepreto suo, et perditor gentium profectus est, exivit e loco suo, ad redigendum terram tuam in vastitatem; fiet in die isthoc, peribit cor regis et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae mirabuntur, Jerem: IV: 7.9.)))) Contritio super contritionem clamatur, quia devastata est tota terra, subito devastata sunt tentoria mea. Vidi cum ecce Carmel desertum, et omnes urbes desolatae sunt coram Jehovah, quia sic dixit Jehovah, vastitas erit tota terra: consummationem tamen non faciam, Jerem: IV: 23.26.27.28.[20.26.27.] Cap: V: 10.18.))) [7.] Num propter hoc non visitaverim, aut num de gente [quae] sicut haec non sumserit ultionem anima mea, Jerem: V: 9.29. (((Sicut scaturire facit fons aquas suas, sic scaturire facit Hierosolyma malitiam suam, violentia et vastatio auditur in ea, castigationem admitte, ne luxetur anima mea a te, ne redigam te in vastitatem, terram non habitatam, Jer: VI: 7.8.))) [7.] In tempore visitabo eos, Jer: VI: 16. ((((((Filia populi mei, luctum unigeniti fac tibi, quia subito veniet vastator super vos, Jer: VI: 26.)))))) ((((Ecce dies venientes, erit cadaver populi hujus in cibum avi coelorum, et bestiae terrae, nec abigens terrendo: cessare faciam ex plateis Hierosolymae vocem sponsi et vocem sponsae, quia in vastitatem evadet terra, Jerem: VII: 32.33.34. Gen: XV: 11.17.))))