Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 48

Previous Number Next Number See English 

48. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.20

[9.] Nam gens et regnum, quae non servient Tibi, peribunt, et gentes vastando vastabuntur, Esaj: LX: 12; de Domino. [9.] Tunc aedificabunt vastitates aeternitatis, desolationes priores erigent, et renovabunt urbes vastitatis, desolationes generationis, Esaj: LXI: 4, ibi in toto Capite de adventu Domini. [9.NB.] De nova Ecclesia, quae vocatur Hierosolyma, in toto illo Capite, Esaj: LXII:

[9.] Non dicetur tibi amplius deserta, et terrae tuae non dicetur amplius vastitas, Esaj: LXII: 4, de nova Hierosolyma, in toto Capite. (((((Urbes sanctitatis tuae factae sunt desertum, Zion facta est desertum, et Hierosolyma vastitas, et omnia desiderabilia nostra facta sunt in vastitatem, Esaj: LXIV: 9.10.))))) [8.9.] Ecce Ego creans coelos novos et terram novam, ideo non commemorabuntur priora, neque ascendent super cor, sed laetamini et exultate in aeternitates, quae Ego creans, ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam, ut exultem super Hierosolyma, et laeter super populo meo. Lupus et agnus pascent simul, serpentis vero pulvis panis, non malum facient, nec perdent in toto monte sanctitatis meae, Esaj: LXV: 17.18.19.seq.25. De nova Ecclesia. [9.] Gaudete cum Hierosolyma, et exultate in ea omnes amantes eam, laetamini cum ea laetitiam, ut sugatis et saturemini ex ubere consolationum ejus, ut exprimatis et deliciemini ex splendore gloriae ejus. Quemadmodum coeli novi et terra nova, quae Ego facturus, stabunt coram Me, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum, Esaj: LXVI: 10.11.seq.22.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church