Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.27

Gens ascendit super terram meam, et redegit vitem meam in vastitatem, Joel I: 6.7.))) (((((((Heu diei, quia propinquus dies Jehovae, [et] sicut vastatio a fulminatore venit, devastata sunt horrea, destructa sunt granaria, etiam greges pecudum desolati sunt, ignis comedit habitacula deserti, Joel I: 15 ad 20.))))))) [7.] Coram ipso commota est terra, contremuerunt coeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem snum, Jehovah edidit vocem coram exercitu suo, quoniam dies magnus Jehovae, et terribilis valde, quis sustinebit eum, Joel II: 10.11. [7.9.7.9.] Postquam actum est de die magno et terribili, Joel Cap: II: 1 ad 11. agitur de adventu Jehovae, et tunc de Nova Ecclesia, vers: 12 ad 27. et dicitur fiet postea, effundam spiritum meum super omnem carnem, ut prophetent filii et filiae vestrae, etc. Cap: III: 1.2. et dicitur, Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis. Fiet autem, omnis qui invocaverit nomen Jehovae, eripietur, quia in monte Sionis et in Hierosolyma evasio, III: 4.5. [6.7.9.] Cumuli, cumuli in valle decisa, quia propinquus est dies Jehovae in valle decisa. Sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, Jehovah e Zione rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem suam, ut contremiscant coeli et terrae, sed Jehovah refugium populo suo, tunc erit Hierosolyma sanctitas; fiet in die illo stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem generationum, Joel IV: 14 ad 20.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church