54. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.26
(((Apud Hoseam a principio ad finem agitur de falsificatione, quae describitur per scortationem et Ephraimum.))) [Dies multos sedebunt filii Israelis, non Rex et non princeps, et non sacrificium, et non statua, et non Ephodum, et non Theraphim,] dein revertentur filii Israelis et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum, et cum timore venient ad Jehovam, et ad bonum ejus, in extremitate dierum, Hos: III: 4.5. ((((Revertar ad locum meum, et mane quaerent Me, Hos: V: 15. Jehovah vivificabit nos post triduum, in die tertio eriget nos, ut vivamus coram Ipso; sicut aurora paratus exitus Ejus, Hos: VI: 2.3.)))) (((Vae illis quia divagati sunt a Me, devastatio illis, quia praevaricati sunt, et Ego redemi,Hosch: VII: 13. Stabit devastatio in populis tuis, vastabitur, sicut in die belli, Hosch,: X: 14. Ephraim pascens ventum et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, foedus cum Assyriis pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, Hosch: XII: 2.