6. CHRISTUS. SECTIO II.4
Si quis aliud evangelizaret, quam quod evangelizavit, anathema sit. Gal: I: 8.9. Vivo, non amplius ego, sed vivit in me Christus Gal: II: 20. Quam potentiam Deus operatus est in Christo, quare sedere fecit in dextra sua in supracoelestibus, supra omnem principatum, potestatem, dominationem etc., et omnia subjecit sub pedes ejus, illumque dedit caput super omnia Ecclesiae, quae est corpus Ipsius, plenitudo Ejus, qui omnia in omnibus implet, Ephes: I: 20 ad 23. Per Christum habemus accessum in uno spiritu ad Patrem. Christus est angularis lapis, per quem totum aedificium coagmentatum est crescit in templum sanctum in Domino, per quem etiam vos una aedificamini in habitaculum Dei in spiritu, Ephes: II: 18.20.21.22. Deus omnia condidit per Jesum Christum, Eph: III: 9. Unum corpus, et unus spiritus, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, unicuique nostrum data est gratia juxta mensuram donationis Christi, Eph: IV: 4 ad 7. Qui descendit, idem etiam est qui ascendit supra omnes coelos, ut impleret omnia, Eph: IV: 10. In aedificationem corporis Christi, et quod Ecclesia sit corpus, et Christus caput, Ephes: IV: 12.15.16. Membra sumus corporis Ipsius, ex carne Ipsius, et ex ossibus Ipsius, Ephes: V: 30. Per fidem in Christum habemus accessum in confidentia, Eph: III: 12. Quod Christus sit caput Ecclesiae, idemque est Servator corporis, Eph: [V:] 23.