7. CHRISTUS. SECTIO II.5
Desidero omnes vos in visceribus Jesu Christi, Philipp: I: 8. Jesus se ipsum exinanivit, formam servi accipiens, propterea Deus Ipsum exaltavit, et donavit Nomen super omne nomen, ut in Nomine Jesu omne genu se flectat, supracoelestium, terrestrium, et subterraneorum, Philipp: II: 7 ad 11. Deus fidei, Philipp: III: 9. Christus qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, et quod omnia per Ipsum et in Ipsum creata sint, Col: I: 15.16. Christus est ante omnia, et omnia in Ipso subsistunt, et est Caput corporis Ecclesiae, Col: I: 17. [18.] 24. Quod in Christo omnis plenitudo habitat, et per Ipsum reconciliata sunt omnia in Ipsum, Col: I: 18.19 [20.] In Christo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sunt, Col: II: 3. In Christo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, Col: II: 9. Christus in dextra Dei sedens, Col: III: 1. Hebr: VIII: 1. X: 12. XII: 2. Omnia in omnibus Christus, Col: III: 11. Ut omnes in uno corpore sint, Col: III: 15. Omnia facite in nomine Domini Jesu, Col: III: 17. Quod a Domino accepturi sitis retributionem haereditatis, Domino Christo servitis, Col: III: 24. Quod Christus sit caput corporis, Col: II: 19. Vita est cum Christo in Deo, Col: III: 3. De adventu Domini, vide etiam consummatio et judicium.