8. CHRISTUS. SECTIO II.6
Unus Deus, unus mediator, Christus, I ad Tim: II: 5.6. Deus manifestatus in carne, visus, assumtus, I ad Tim: III: 16. Si non fideles fuerimus, Ille fidelis manet, non potest abnegare Se ipsum, II ad Tim: II: 13. Deum confitentur nosse, operibus tamen abnegant, ad Titum I: 16. Ultimis diebus loquutus est nobis in Filio, quem posuit haeredem omnium, per quem et saecula fecit, Qui cum esset splendor gloriae, et character personae Ipsius, portans omnia verbo potentiae suae, per se ipsum mundationem peccatorum nostrorum [postquam] fecisset, consedit in dextra majestatis in altis; cui dixit unquam, Filius meus Tu, hodie genui Te; Ps: II: 7. et dicit, adoranto Ipsum omnes angeli Dei, Psalm: XCVII: 7, et plura, ad Hebraeos, I: [1.] 2 ad 9.13. Minorem reddidisti Eum breve [quid] infra angelos, gloria et honore coronasti Eum, et constituisti super omnia opera manuum tuarum, omnia subjecisti sub pedes Ipsius; atqui nondum videmus Ipsi omnia subjecta, decebat Ipsum, propter quem omnia, et per quem omnia, autorem salutis eorum esse, ad Hebraeos II: 7.8.10. Vocatur Pontifex princeps, et Pontifex maximus, ad Hebr: II: 17. III: 1. Habemus Sacerdotem principem magnum, qui penetravit Coelos, Jesum Filium Dei, ad Hebr: IV: 14. Tu sacerdos in aeternum juxta ordinem Melchizedechi, ad Hebr: V: 10. Cap: VI: 20. VII: 1.2.3.10.11.15.21. Hic de novo foedere, ex Jerem: XXXI: 10.11.