60. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.32
((((((Veniat ei devastatio antequam sciat, et in devastationem incidat. Adonai reduc animam meam e devastatoribus, Psalm: XXX: 8.17.)))))) Dies famis, et tempus mali, Ps: XXXVII: 19. ((((Intellexi extremum eorum, dejicis eos in vastitates, et facti sunt in vastitatem subito, consummati sunt, Psalm: LXXIII: 17.18.19.)))) [NB.] Nam mille anni in oculis tuis sicut dies hesternus, quum transiit, Psalm: XC: 4. [7.NB.9.] Terram fundasti, et opus manuum tuarum coeli, illi peribunt, sed Tu perstabis, et omnes sicut vestis veterascent, sicut vestem mutabis eos, et mutabuntur, Tu autem idem, anni tui non consumuntur; filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum coram Te stabilietur, Ps: CII: 26 ad 29. [9.] Stantes fuerunt pedes nostri in portis tuis, Hierosolyma, Hierosolyma aedificata sicut urbs, quae cohaeret sibi una, ibi sedent throni ad judicium, petite pacem Hierosolymae, quieti sint amantes te, Ps: CXXII: 1 ad 9. [9.] Canticum Jehovae si oblitus fuero tui Hierosolyma, oblita fuerit dextra mea, adhaereat lingua palato meo, si non recordatus fuero tui, si non ascendere fecero Hierosolymam super initium gaudii mei, Ps: CXXXVII: 5.6. ((((Plenaria consummatio facta est, hoc est, peracta est, quando Dominus super cruce exclamavit, consummatum est, Joh: XIX: 28.29.30. Psalm: XXXV: 7.8.17.))))