61. FIDES. SECTIO V.1
Fides quae in Christum dedit illi integritatem coram omnibus vobis: de claudo sanato a Petro et Johanne, Act: Ap: III: 16. Eunuchus antequam baptizatus est a Philippo, dixit, Filium Dei esse Jesum Christum, Act: Ap: VIII: 37. Credentes in Dom: Jesum Christum, Act: Ap: XI: 17. Paulus dixit ad custodem vinctorum interrogantem quid oporteat facere ut salvetur, dixit, crede in Dominum Jesum Christum, ita salvaberis tu et domus tua, Act: Ap: XVI: 30.31. Paulus contestatus et Judaeis et Graecis poenitentiam ad Deum, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum, Act: Ap: XX: 21. Felix Praetor audivit Paulum de fide in Christum, Act: Ap: XXIV: 24. Dominus dixit ad Paulum, quod erepturus illum e populo, ad aperiendum oculos illorum, et ad accipiendum remissionem peccatorum fide in Me, Act: Ap: XXVI: [11.] 18. Deus fidem offert omnibus, Act: Ap: XVII: 31.