Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 62

Previous Number Next Number See English 

62. FIDES. SECTIO V.2

Justus ex fide vivit, Rom: I: 17. Justitia Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes, qui crediderint, Rom: III: 22. qui ex fide Jesu est, vers: 26. Deus posuit Jesum Christum propitiatorium per fidem in Ipsius sanguine, in demonstrationem justitiae suae, Rom: III: 25. Ubi ergo gloriatio, exclusa est, per quam legem, operumne, non, sed per legem fidei, Rom: III: 27. Concludimus ergo fide justificari hominem sine operibus legis, Rom: III: 28. Deus justificat circumcisionem, (h.e. Judaeos) ex fide, et praeputium, (h.e. gentes) per fidem, Rom: III: 30. Ergone Legem abrogamus per fidem, absit, sed legem stabilimus, Rom: III: 31. Credidit Abrahamus Deo, et imputatum est illi in justitiam. Rom: IV: 3.9. Ei qui non operatur, credit vero in eum qui justificat impium, imputatur fides in justitiam, Rom: IV: 5. Abrahamus factus est haeres mundi per justitiam fidei, sed non per legem, Rom: IV: 13.14. Quod non per opera sed per fidem imputetur justitia, Rom: IV: 2 ad 24, vide opera. Per Christum habemus aditum ad Deum et gratiam fide, Rom: V: 2. Gentes prehenderunt justitiam, justitiam quae ex fide: omnis credens in Christum, pudore [non] afficitur, Rom: IX: 30.33. Dicit scriptura, omnis qui crediderit in Ipsum, salvabitur, Rom: X: 11. Fides ex auditu, et auditus per Verbum Dei, Rom: X: 17. Unusquisque prudenter sapiat, sicut Deus impertitus est mensuram fidei, Rom: XII: 3. Omne quod non ex fide peccatum est, Rom: XIV: 23, intelligit fidem comedendi hoc aut illud. Cum eundem habemus spiritum fidei, II Cor: IV: 13. Quod Petrum increpaverit, qua judaizavit, cum tamen sciat quod homo justificetur per fidem Jesu Christi, et non per opera legis. Gal: II: 11 ad 16. In fide vivo, quae est in Filium Dei, Gal: II: 20. Hoc volo audire, an ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei, Gal: III: 2.5. Cognoscetis, quod qui ex fide, hi sint filii Abrahami: quod Deus ex fide justificet gentes. Quod per Legem nemo justificetur apud Deum, manifestum est, quia justus ex fide vivet: jam vero Lex non est ex fide, sed qui fecerit illa homo, vivet per illa. Lex paedagogus nostri fuit ad Christum, ut ex fide justificaremur: omnes enim filii Dei estis per fidem in Jesum Christum, etc. Gal: III: 5 ad 26. In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium sed fides per dilectionem operans, Gal: V: 3 ad 6. Cap: VI: 15.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church