64. FIDES. SECTIO V.4
Hi servantes mandata et fidem Jesu, Apoc: XIV: 12. Dicit Christus, qui perdiderit animam propter Me, hic servabit illam, praeter plura, Marc: VIII: 34.35.36.37.38 Matth: X: 37.38.39. Luc: IX: 23.24. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvabitur, qui vero non crediderit, condemnabitur, scilicet quod resurrexerit et esset Filius Dei, baptizatus dicitur, quia Apostoli non baptizabant aliquem nisi dum nacti sint spiritum sanctum, et hi regenerati sunt, Marc: XVI: 16. Nemo bibens vetustum statim vult novum; dicit enim vetustum utilius est, Luc: V: 39, sed quod non conveniant, vers: 36.37.38. Dicit mulieri, remissa sunt tibi peccata, fides tua te salvam facit, Luc: VII: 49.50. Cap: VIII: 48.50. Cap: XVII: 19. XVIII: 42. Filius hominis veniens num inveniet fidem in terra, Luc: XVIII: 8. Jesus dixit, credite in Deum, et credite in Me, Joh: XIV: 1. Jesus dixit, qui credunt per Verbum Apostolorum in Me, Joh: XVII: 20. Ut credentes vitam habeant in nomine Ipsius, Joh: XX: 31.