65. CHARITAS ET BONA OPERA. SECTIO VI.1
Habebant omnia communia, et dividebant illa omnibus, et frangebant panem, Act: Ap: II: 44.45. et 42. Cap: IV: 32 ad 37. Charitas primitivae Ecclesiae, dein describitur paucis, Act: Ap: XI: 28 ad 30. Benedicite persequentibus vos, ne maledicite, idem invicem sentientes, non alta [sentientes], nemini malum pro malo reddentes, providentes honesta coram omnibus hominibus; si esurit hostis, ciba illum, hoc si feceris, prunas ignis coacervabis super caput ejus; ne vincitor a malo, sed vince malum per bonum, Rom: XII: 14 ad 21. Reddite omnibus debita, ei cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timor timorem, cui honor honorem: nemini quicquam debete, nisi ut ametis, Rom: XIII: 7.8. Qui amat alterum, legem implevit, nam illud non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsus testis eris, non concupisces, et si quod aliud mandatum, in hoc verbo comprehenditur, diliges proximum sicut te ipsum; dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. Rom: XIII: 8.9.10. Deponamus opera tenebrarum, et induamus arma lucis. Rom: XIII: 12. Quilibet nostrum proximo placeat in bonum in aedificationem, Rom: XV: 2.