66. CHARITAS ET BONA OPERA. SECTIO VI.2
Si habeam omnia, quae enumerantur, et non charitatem, nihil sum, I Cor: XIII: 1.2.3. Qualis est Charitas, describitur, I Col: XIII: 4 ad 7. Jam vero manet fides, spes, charitas, haec tria, maxima autem horum est charitas, I Cor: XIII: 13. In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides per charitatem operans. Lex in uno verbo impletur, in hoc, diliges proximum sicut te ipsum, Gal: V: 6.14. De dilectione per fidem in Jesum Christum, Eph: III: 18. Cap: V: 2. Quae sunt vera, gravia, justa, amabilia, bonae famae, virtus, haec cogitate, Philipp: IV: 8. Ut ambulent in omni opere bono fructificantes, Coloss: I: 10.11. Quod induant novum hominem, et dilectionem, et quae ejus, Coloss: III: 10.12 14. Ut ditescant in bonis operibus, thesaurizantes sibi bonum, I ad Tim: VI: 17.18. De Charitate, I Thess: V: 13. II Thess: I: 3.