68. CHARITAS ET BONA OPERA. SECTIO VI.4
De charitate et operibus varia, Apoc: II: 4.6.19.26. Cap: III: 16. Opera illorum sequuntur cum illis, Apoc: XIV: 13. Judicati sunt omnes secundum opera illorum, Apoc: XX: 12.19. Opera charitatis docentur in copia a Domino, Matth: V.VI.VII. Quod venturus Filius in gloria Patris, et reddet unicuique juxta facta ejus, Matth: XVI: 27. Diliges Deum ex toto corde, et proximum ut te ipsum, Matth: XXII: 36 ad 39. Multiplicabitur iniquitas, et frigescet charitas multorum, Matth: XXIV: 12. Quod charitas sit facere rite in omni opere, et non magis, constat ex Johannis doctrina ad interrogantes, Luc: III: 10 ad 14. Quaesiverunt, quid faciemus, ut operemur opera Dei, respondit, est opus Dei ut credatis in Ipsum quem misit Pater, Joh: VI: 28.29. Praeceptum Domini, ut diligant se invicem, Joh: XIII: 34.36. Pater vinitor, Jesus vitis, omnis non in Me ferens fructum, tollit illum, etc., et sic quod sicut palmites in vite mansuri sint [in] Domino, et Dominus in illis, alioquin ejicientur, Joh: XV: 1 ad 6. Manete in dilectione mea, qui mandata mea servat, manet in dilectione mea, Joh: XV: 9.10.12.14.17. Ut dilectio, qua dilexisti Me, in illis sit, et Ego in illis, Joh: XVII: 26. Quod Dominus dederit matrem Johanni, et hic sumsit illam in propria, Joh: XIX: 26.27, significat quod Ecclesia sit ubi bona charitatis, Maria significat Ecclesiam, et Johannes opera charitatis. Quod Johannes sequutus Jesum, et Jesus dixerit, si illum volo manere donec veniam, Joh: XXI: 20.22.23. significat si opera charitatis mansura sint usque ad adventum Domini. Jehovah omnia opera operatus es nobis. Esaj: XXVI: 12.