69. LEX ET OPERA. SECTIO VII.1
Quod quisque judicabitur secundum opera, Rom: II: 5.6.7.8.9. 10.12, vide Judicium. Quotquot sine lege peccarunt, sine lege peribunt, et quotquot in lege peccarunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justificabuntur a Deo, sed factores legis justificabuntur, Rom: II: 12.13. Gentes quae legem non habent, natura ea quae legis sunt faciunt, hi sibi ipsis Lex sunt; qui demonstrant opus legis scriptum in cordibus suis, illis testimonium perhibet conscientia illorum, Rom: II: 14.15. Ex operibus legis non justificabitur ulla caro coram Deo, Rom: III: 20, causa quia omnes peccatores sunt, ibi in antec. Gloriatio exclusa est, per quam legem, operumne, non, sed per legem fidei, concludimus ergo fide justificari hominem sine operibus legis. Ergone legem abrogamus per fidem, absit, sed legem stabilimus. Rom: III: 27.28.31. Si Abrahamus ex operibus justificatus est, habet gloriationem, atqui non a Deo: scriptura dicit, credidit Abrahamus Deo, et imputatum est illi in justitiam: jam vero ei, qui operatur, merces non imputatur juxta gratiam, sed juxta debitum --sed ei qui non operatur, credit vero in eum qui justificat impium, imputatur fides in justitiam; David dicit, beatus homo cui Deus imputat justitiam sine operibus: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum occultata sunt peccata; beatus vir cui non imputat Dominus peccatum, Rom: IV: 2 ad 9.13.22. Quomodo intelligendum, quod non simus sub lege sed sub gratia, Rom: VI. Vide Regeneratio. Quod Lex revelaverit quid peccatum, et quid concupiscentia, Rom: VII: 7.8.9.10.11.13. seq:
Lex spiritualis est, homo carnalis; non quod volo hoc facio, sed quod odi id facio: video aliam legem in membris meis, quae repugnat legi mentis meae; consentio legi Dei secundum internum hominem; nam mente mea servio legi Dei, carne vero legi peccati, Rom: VII: 14 ad 25. Si gratia, non amplius ex operibus, quoniam gratia non amplius fit gratia; si vero ex operibus, non amplius est gratia, quoniam opus non amplius est opus, Rom: XI: 6. Quod charitas sit plenitudo legis, Rom: XIII: 8.9.10, vide Charitas. Qui seminat parce, etiam parce metet; qui vero seminat cum benedictionibus, cum benedictionibus etiam metet, II Cor: IX: 6.