78. ULTIMUM JUDICIUM. SECTIO IX.7
[7.7.] Ecce dies veniens Jehovae, congregabo omnes gentes ad Hierosolymam in bellum; tum Jehovah exibit, et pugnabit contra gentes istas; stabunt pedes Ejus in die illo super monte olivarum, qui ante facies Hierosolymae ab oriente; et dividetur mons olivarum, pars ejus versus ortum et versus mare, valle magna valde, et recedat pars montis versus septentrionem, et pars versus meridiem, fiet in die illo, non erit lux, splendores et condensatio; et erit dies unus, qui notus erit Jehovae, non dies nec nox, quia circum tempus vesperae erit lux, Zachar: XIV: 1.2.3. etc. etc. Imprimis Ps: IX: 5 ad 9.18. [7.] Dies irae, Thren: I: 12. II: 1. Tempus irae. Ps: XXI: 10. [7.] Quia exardebit brevi ira ejus, ubi de Domino, Ps: II: 12. [7.] De ultimo judicio Psalm: IX: 5 ad 9.18. [7.] Commota est terra, et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt quando exarsit Illi, ascendit fumus in naso Ipsius, inclinavit coelum, descendit, et caligo sub pedibus Ipsius, Psalm: XVIII: 7 ad 11. seq: per quae omnia describitur ultimum judicium. [7.] Judicium describitur, Psalm: IX: 6 ad 9.18. Pariter Ps: XVIII: 8 ad 20, hic describitur pernicies impiorum et salus fidelium. --
[7.] De judicio facto a Domino, Psalm: XLV: 4.5.6: et quod tunc Regnum Ipsius, vers: 7 seq: vide in artic: de Desolatione. [7.] E Zione Deus effulgebit, veniet Deus noster et non tacebit, ignis coram Ipso comedet, et circum Illum procella flabit vehementer, clamabit ad coelum sursum, et ad terram, ad judicandum populum suum, colligite mihi sanctos meos, annuntiabunt coeli justitiam Ejus, quod Deus judex sit, Psalm: L: 2 ad 6. [7.] Tu Jehovah Deus exercituum, Deus Israelis, expergiscere ad visitandum omnes gentes, Ps: LIX: 6. [7.9.] De judicio et post illud - Regno Domini, Psalm: LXXII: 1 ad 17. [7.] Dies praelii, Ps: LXXVIII: 9. [7.] Jehovah venit, venit ad judicandum terram, judicabit populos in rectitudinibus, et orbem in justitia, Psalm: XCVI: 10.13. --Pariter XCVIII: 9, in hoc Psalmo agitur de adventu Domini. [7.] Sub aurora exscindet Jehovah omnes impios terrae, exscindet ex urbe Jehovae omnes operantes iniquitatem, Ps: CI: 8. [7.] Dictum Jehovae ad Dominum meum, sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum, sceptrum roboris tui mittet Jehovih e Zione, dominare in medio inimicorum tuorum, populus tuus promptitudinum in die fortitudinis tuae. Adonai ad dextram tuam, percussit in die irae suae reges, judicabit intra, implevit cadaveribus, percussit caput super terram multam, Psalm: CX: 1 ad 7. [7.] Quod judicium sicut Sodomae super omnes cum Filius hominis revelabitur, Luc: XVII: 22 ad 37.