81. PRAEDESTINATIO. SECTIO XII
Scimus quod iis qui diligunt Deum, omnia cooperentur in bonum, qui juxta propositum Dei vocati sunt: si quidem quos praecognovit, etiam praedestinavit conformes imaginis Filii sui; quos vero praedestinavit, et quos vocavit, eos etiam justificavit, et quos justificavit, eos etiam glorificavit, quis accusabit electos Dei, Deus est qui justificat, Rom: VIII: 28.29.30.33. De praedestinatione, num dicet figmentum factori, quare me fecisti sic, praeter plura, Rom: IX: 8.11.15.18.19.20.21.22.23. Cap: XI: 7.8.9.10.32.33. Quod electi sint in Christo ante fundationem mundi juxta beneplacitum voluntatis suae, ad Ephes: I: 3 ad 13, intelligitur universalis electio credentium in Christum, ut patet a vers: 10.11.13. Juxta propositum saeculorum, quod Deus fecit in Christo Jesu Domino nostro, Eph: III: 11. Aliquid de Dei proposito ante saecula, II ad Tim: I: 9.10. Praecogniti ante fundationem mundi, I Petr: I: 20. Deus vocavit nos in aeternam gloriam in Jesu Christo, I Petr: V: 10. Studete firmam facere vestram vocationem et electionem, sic opulenter subministrabitur vobis introitus in aeternum Regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, II Petr: I: 10.11. Si confessi fuerimus peccata, Dominus nobis remittit illa, et mundat nos ab injustitia, I Joh: I: 9.
Ex Prophetis. Electi dicuntur qui postquam separatio facta est inter bonos et malos, [elevantur,] rejecti qui malum fecerunt, electi qui bonum, in hoc sensu electi dicuntur Esaj: LXV: 9.15.22.