Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 82

Previous Number Next Number See English 

82. POENITENTIA. SECTIO XIII

Poenitentiam agite, et baptizamini, Act: [Ap:] II: 38. Agite poenitentiam, et convertite vos, ut deleantur vobis peccata vestra, Act: Ap: III: 19. Ad dandum poenitentiam Israeli et remissionem peccatorum, Act: Ap: V: 31. Paulus ad Athenienses, quod Deus praeceperit omnibus ubique, ut poenitentiam agant, Act: Ap: XVII: 30. Quod qui poenitentiam serie semel egerunt, et donum supracoeleste gustaverunt, etc. et iterum prolabuntur, iterum renovari in poenitentiam [non possint], ad Hebr: VI: 4 ad 8. [De] Poenitentia varia, Apoc: II: 5.16.22. Cap: III: 3.19. Nisi poenitentiam egeritis, omnes peribitis, Luc: XIII: 3.5. Gaudium angelorum super uno qui poenitentiam agit, Luc: XV: 7.10. et de filio perdito qui poenitentiam egit, 11 id fin:

Ex Prophetis. Quod cultus et oratio sint vanitas, nisi purificent se a malis, et quales sunt quando purificati, Esaj: I: 11 ad 20. Nonne hoc jejunium, aperire vincula malitiae, tunc erumpet sicut aurora lux tua, et sanitas tua ocius progerminabit, ambulabit ante te justitia tua, gloria Jehovae colliget te: exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, ducetque te Jehovah jugiter, et saturabit in ariditatibus animam tuam, ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, et deliciaberis super Jehovah, Esaj: LVIII: 6.10.11.14.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church