Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.1

De justificatione et regeneratione, vide fidem, charitatem, opera, legem. Quoniam non sub lege sumus, sed sub gratia, num liceat peccare, absit, quoniam mortui sumus peccato, quomodo vivemus in peccato, sed in novitate vitae, quare non regnabit peccatum in mortuo vestro corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; sed sistite membra vestra serva justitiae in sanctificationem, Rom: VI: 1.2.4.10.11.12.13.14.15.16.19.20.22. Cap: VII: 4.5.6.7, porro vide Lex. Quod alia Lex in membris seu corpore sit, quae repugnat legi mentis, Rom: VII: 12 ad 25, vide Lex. Nihil condemnationis est iis qui in Christo Jesu non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum; Deus misit Filium ut justificatio legis impleretur, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum. Sensus enim carnis mors, sensus autem spiritus, vita et pax. Si enim secundum carnem vivitis, moriemini, si autem spiritu actiones corporis mortificatis, vivetis; quotquot enim spiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei: ipse spiritus testatur cum spiritu nostro, quod filii Dei simus, Rom: VIII: 1.3.4.5.6.13. 14.16. Gentes prehenderunt justitiam, justitiam quae ex fide, Rom: IX: 30.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church