84. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.2
Animalis homo non suscipit ea quae spiritus Dei, stultitia enim illi sunt, et non potest scire, I Cor: II: 14. Sapientia hujus mundi stultitia apud Deum est, 1 Cor: III: 19. Nonne scitis, quod Templum Dei sitis, et spiritus Dei habitet in vobis, I Cor: III: 16. Cap: VI: 19.20. Abluti, sanctificati et justificati estis in nomine Domini Jesu per spiritum Dei nostri, I Cor: VI: 11. Deus non sinit vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut vos possitis sufferre, I Cor: X: 13. Non idonei sumus a nobis ipsis cogitare quid, tanquam ex nobis ipsis, sed quod idonei simus, ex Deo est, qui idoneos fecit nos, ministros Novi Testamenti, non literae sed spiritus; litera enim occidit, spiritus autem vivificat, II Cor: III: 5.6. Deus saeculi hujus excaecavit sensus infidelium, ut non splendeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei, II Cor: IV: 4. Si quis in Christo nova creatura est, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova, II Cor: V: 17. Vos templum Dei viventis estis, sicut dixit Deus, quia inhabitabo in iis, et in iis circumambulabo, et ero illorum Deus, et illi erunt mihi populus, II Cor: VI: 16. Desponsavi vos uni viro, virginem puram ut sisterem Christo, II Cor: XI: 2.