Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.3

Quod filii Dei per Christum simus, et inde haeredes, Gal: IV: 4 ad 7. Exulta sterilis, quae non pariens, in Esaj: LIV: 1. Gal: IV: 19.27. Quod caro concupiscat contra spiritum, et spiritus contra carnem; Gal: V: 16.17. Opera carnis et opera spiritus recensentur, Gal: V: 17 ad 23. Qui Christi sunt, carnem crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. Si vivimus spiritu, spiritu etiam ambulemus, Gal: V: 24.25. Alter alterius opus portato, et sic implete Legem Christi. [Gal: VI: 2.] In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, nec praeputium, sed nova creatura, Gal: VI: 15. Sicut quis seminat, ita metet, Gal: VI: 7 ad 10. Salvati estis per fidem, non ex operibus, ne quis glorietur, Ipsius enim sumus factura (:creatura:) creati in Jesu Christo ad opera bona, quae praeparavit Deus, ut in iis ambulemus, Ephes: II: 8.9.10. Per Christum crescit [totius aedificium] in Templum sanctum in Domino, et aedificatur in habitaculum Dei in spiritu, Eph: II: 20.21.22. Deponere debetis veterem hominem, et induere novum, Eph: IV: 22.24. Eratis quondam tenebrae, nunc vero lux in Domino, ut filii lucis ambulate. [Eph: V: 8.] Confortamini in Domino, et in robore potentiae [Illius] induite armaturam Dei ad hoc, ut possitis stare contra insidias diaboli, non est nobis certamen contra carnem et sanguinem, sed contra principatus etc. etc. et galeam salutis accipite, gladiumque spiritus, quod est verbum Dei, Eph: VI: 10.11.12.13.17. Deum profitentur nosse, operibus tamen abnegant; ad Titum I: 16. Deus salvat nos per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti, quem effudit super nos per J: C: ut justificati Ipsius gratia haeredes simus secundum spem vitae aeternae, ad Titum III: 5.6.7. Quod plene regenerati, si prolabuntur, non possint iterum regenerari, ad Hebr: VI: 4 ad 8. Quod legem inscribet in corda illorum, etc. ad Hebr: VIII: 10.11. X: 16. Hierosolyma coelestis, civitas Dei vivi, ad Hebr: XII: 22.23.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church