Coronis (Buss) n. 24

Previous Number Next Number See English 

24. De hac Ecclesia, sicut de reliquis, in hoc ordine agendum est:

(i.) De Ortu ejus, seu Mane, qui est primus status ejus;

(ii.) De Progressione ejus in lucem, seu Die, qui est secundus status ejus;

(iii.) De Declinatione ejus, seu Vespera, qui est tertius status ejus et vocatur Vastatio;

(iv.) De Fine ejus, seu Nocte, qui est quartus status ejus et vocatur Consummatio;

(v.) De Separatione Malorum a Bonis, quae est Ultimum Judicium super omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt;

(vi.) De Elevatione Bonorum ad Deum, es quibus fit Novum Caelum, ac de Remotione Malorum a Deo, ex quibus fit Novum Infernum. Quod quatuor Ecclesiae hujus telluris, de quibus supra, has status mutationes subiverint, in sequentibus demonstrabitur; et denique quod Ecclesia vere Christiana, quae illis quatuor hodie succedit, non subitura sit consummationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church