25. (i.) Primus status Antiquissimae hujus Ecclesiae, seu Ortus et Mane ejus, describitur in primo capite Geneseos, per haec:
"Dixit Deus, Faciamus hominem in imagine nostra, secundum similitudinem nostram. ....Et creavit Deus hominem in imagine sua; in imagine Dei creavit eum; masculum et feminam creavit eos" (vers. 26, 27);
tum etiam per haec in secundo capite:
"Formavit Jehovah Deus hominem pulverem de terra, et inspiravit in nares ejus animam vitarum, et factus est homo in animam viventem" (vers. 7). Quod ortus seu mane ejus describatur per quod factus seu creatus sit "in imagine Dei," est quia omnis homo dum primum nascitur et est infans interius est "imago Dei," est enim ei indita facultas recipiendi et sibi applicandi illa quae a Deo procedunt; et quia exterius etiam formatus est "pulvis e terra," et inde ei inest inclinatio lambere illum pulverem, sicut serpens (Gen. iii. 14), ideo si manet externus seu naturalis homo, et non fit simul internus seu spiritualis, disperdit imaginem Dei, et induit imaginem Serpentis qui Adamum seduxit. Vicissim autem homo qui conatur et allaborat fieri "imago Dei," is externum hominem apud se domat, [et] fit interius in naturali spiritualis, ita spiritualis naturalis; et hoc fit per novam creationem, hoc est, regenerationem a Domino. Hic homo est "imago Dei," quia vult et credit se vivere a Deo, et non a se; vicissim homo est imago Serpentis dum vult et credit se vivere a se et non a Deo. Quid[1] homo nisi "imago Dei" dum vult et credit quod sit in Domino et Dominus in illo (Joh. vi. 56; cap. xiv. 2O; cap. xv. 4, 5, 7; cap. xvii. 26), et quod nihil possit facere a se ipso (Joh. iii. 27; cap. xv. 5)? Quid[2] homo nisi "imago Dei" dum per novam generationem fit "filius Dei" (Joh. i. 12, 13)? Quis non scit quod patris imago sit in filio? Quod ortus seu mane hujus Ecclesiae describatur per quod Jehovah Deus "inspiraverit in nares animam vitarum," et quod sic "factus sit in animam viventem," est quia per "vitas" in plurali intelligatur amor et sapientia, quae duo sunt essentialiter Deus: quantum enim homo recipit et sibi applicat duo illa essentialia vitae a Deo jugiter procedentia, et in animas hominum jugiter influentia, tantum fit "anima vivens;" "vitae[3]" enim idem sunt cum amore et sapientia. Ex his patet quod ortus et mane vitae hominum Antiquissimae Ecclesiae, qui simul sumpti repraesentantur per "Adamum," per illa duo oracula vitae describatur.