Coronis (Whitehead) n. 28

Previous Number Next Number See English 

28. In ipso opere Vera Christiana Religio nominato ostensum est quod in horto Edenis positae [sint] duae arbo res, una "vitae," et altera "scientiae boni et mali," significet quod homini liberum arbitrium in spiritualibus datum sit (n. 466-469): quibus adjicientur haec, quod homo absque illo libero arbitrio non foret homo, sed modo typus et simulacrum; foret enim cogitatio ejus absque reflexione, ita absque judicio; et sic in rebus Divinis, quae Ecclesiae sunt, non plus versatilis quam est janua absque cardine[1], aut cum cardine obice chalybeio praestructa; ac voluntas absque determinatione, ita non plus activa ad justum vel ad injustum quam saxum super tumulo sub quo jacet corpus inanime. Quod vita hominis post mortem, ac immortalitas animae ejus, sit ex dono liberi istius arbitrii, et quod "similitudo Dei" sit illud, in ipso opere, ut et supra, confirmatum est. Immo homo, hoc est, mens ejus, absque illo foret sicut spongia, quae aquam large imbibit, sed non potest illam evacuare; unde utraque obsoleret, aqua in putorem, et spongia in mucum. Proinde Ecclesia apud illum non foret Ecclesia; et sic templum, in quo peragitur cultus Dei, foret sicut lustrum cujusdam ferae sub radice procerae arboris, quae vibrat se super caput ejus, praeter quod ex illa possit sumere quicquam, et applicare sibi ad alium usum quam ut sub illa in tranquillo cubet. Insuper homo absque libero arbitrio in spiritualibus foret plus caecus in omnibus et singulis Ecclesiae quam avis noctis in luce diei; at plus videns quam illa avis est, in tenebris noctis: ad vera enim fidei palpebris occluderet oculos, ac contraheret visum illorum; at vero ad falsa fidei tolleret palpebras, aperiret oculos, et dilataret visum illorum sicut aquila. Liberum arbitrium in spiritualibus inde est, quod homo ambulet et vitam trahat in medio inter caelum et infernum et quod caelum in illum operetur a superiori, infernum autem ab inferiori; et quod optio conversionis vel ad superiora vel ad inferiora homini data sit, ita vel ad Dominum vel ad Diabolum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church