Coronis (Whitehead) n. 29

Previous Number Next Number See English 

29. (iii.) Tertius status hujus Ecclesiae, qui est ejus Declinatio et Vespera et vocatur Vastatio, describitur in tertio capite Geneseos, per haec:

"Serpens factus est astutus prae omni fera agri quam fecerat Jehovah Deus. Hic dixit ad mulierem, Etiam propter quid dixit Deus, Non comedetis de omni arbore horti? Cumque diceret mulier ad serpentem, De fructu arboris [horti] comedemus; tantum de fructu arboris quae in medio [horti] dixit Deus, Non comedetis de eo neque tangetis eum ne moriamini; dixit serpens,....Non moriemini; quia[1] novit Deus quod quo die comederitis de eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus, scientes bonum et malum. Vidit itaque mulier quod bona arbor in cibum, et quod appetibilis oculis ac desiderabilis ad dandum intellectum; ideo sumpsit de fructu ejus et comedit: deditque viro suo secum, qui comedit" (vers. 1-6). Quod declinatio a luce in umbram vesperae hoc est, prolapsus a sapientia ac integritate, ita status vastationis hujus Ecclesiae, per illa describatur, est quia ex eo, quod homo factus sit "similitudo Dei" (per quam significatur omnimoda apparentia quod cogitet illa que sapientiae sunt ac velit illa quae amoris sunt a se, sicut Deus, videatur supra, n. 26), credidit serpenti quod [si] ederet ex illa arbore fieret sicut Deus, et sic quoque Deus, sciendo bonum et malum. Per "arborem" hanc significatur naturalis homo separatus a spirituali; qui, dum sibi relictus est, non aliter credit. Cuivis homini est mens naturalis et mens spiritualis, distincte inter se sicut duae mansiones unius domus, et conjunctae per scalas; in cujus superiore mansione habitant herus et hera cum suis liberis, in inferiore autem illorum servi et ancillae cum mediastinis aliis. Mens spiritualis apud hominem, a nativitate usque in primam pueritiam, occlusa est; mens autem spiritualis a prima illa aetate pedetentim aperitur; data enim est cuivis homini a nativitate facultas, ac postea potentia, parandi sibi scalas per quas ascendat et loquatur cum hero et hera, ac postea descendat et illorum mandata exsequatur; haec potentia illi data est per dotem liberi arbitrii in spiritualibus. Verum enim vero, nemo potest ascendere in superiorem mansionem, per quam intelligitur mens spiritualis, nisi edat ex arboribus vitae in horto Dei. Per esum enim ex his, homo illuminatur et integratur, et concipit fidem, et per nutritionem ex fructibus illarum accipit fiduciam, quod omne bonum sit a Domino qui est Arbor Vitae, et ne hilum ab homine; et tamen quod per commorationem et co-operationem, inde quod Dominus sit in illo et ille in Domino, facturus sit bonum a se, at usque in fide et fiducia quod non a se sed a Domino. Sin aliter, homo facit instar boni, in quo intus est malum quia meritum; et hoc est edere ex arboribus scientiae boni et mali, inter quas habitat Serpens, in dira persuasione quod sit sicut Deus, vel quod non sit Deus, sed quod Natura quae vocatur Deus, et quod ex illius elementis conflatus sit. Praeterea, illi comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui amant se et mundum super omnia; at illi edunt ex arboribus vitae qui amant Deum super omnia, et proximum sicut se ipsum. Illi etiam comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui excludunt canones pro Ecclesia ex propria intelligentia, et postea confirmant illos per Verbum; at vicissim illi edunt ex arboribus vitae qui canones pro Ecclesia comparant sibi per Verbum, et postea confirmant illos per intelligentiam. Illi quoque comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui docent veritates ex Verbo et male vivunt, at illi edunt ex arboribus vitae qui bene vivunt et docent ex Verbo. Universaliter, omnes illi comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui negant Divinitatem Domini et sanctitatem Verbi; quoniam Dominus est Arbor Vitae, ac Verbum, ex quo Ecclesia est "Hortus in Eden ab oriente."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church