Spiritual Experiences (Buss) n. 2289

Previous Number Next Number See English 

2289. De repraesentatione transitus Jordanis

Cum legerem Josuam C. III de transitu Jordanis, ardor occupabat plures, repraesentare sibi transitum Jordanis, quia terra Canaan significat coelum, ut sic venirent in coelum, quod etiam iis concessum erat, et per integram horam, quod excurrit, repraesentabatur quod transirent Jordanem, cum familiis suis, et quae eorum erant, tum quod arca praeiret, et staret in medio Jordane, usque dum transiissent, haec omnia coram oculis eorum perpulchre repraesentata sunt, et iis tunc indita mens, quod non aliter autumarent, quandoque percepi, qua industria et aviditate transirent, tum quod postmodum, cum transivissent, ex corde laetarentur: hoc per integram horam, vel binas continuabant, ac interea alii spiritus, qui hoc phantasias esse [erant] cogitantes {1}, eos variis machinationibus volebant disturbare, sed incassum. Semper in tuto erant, et ut dicunt nunc transiebant. @1 vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church