Spiritual Experiences (Buss) n. 2290

Previous Number Next Number See English 

2290. Interea mihi dabatur cogitare, quod Dominus talia iis concedat reformationis causa, nempe quod quidam ex innocentia talia avent et desiderant, sicut infantes, et quod tunc iis indatur innocentiae status, una cum cogitationibus de coelo significato per terram in quam transirent, quod quoque percepi; ita insinuabatur per delitias non solum {a} cognitio, quid Jordanes, quid arca, quid terra Canaan, sed {1} simul sub tali infantili gaudio, quod innocens erat, plantabat similia in iis; quare ii qui subsannabant, et non desistebant [subsannare], nihil usquam perficere poterant; quibus quoque insinuatur, quod similes ludi infantiles sint qui usum ferunt, quia in se habent verum finem, seu Dominum, Qui est Ipse Innocens; et quod praeterea nullius hominis et spiritus phantasiae, si spectentur, sint tales-quae {2} ita malae sunt, ut cum iis comparari nequeant. 1748, 11 Junius. @1 ms. et$ @2 ms. tales quae$ @a potius legendum hic non solum insinuabatur...$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church