2292. Quod si in aeternum praepararentur, quod nusquam potuissent vitam possidere ut suam, constat ut ex aliis, etiam ex eo, quod tot mala sint in mente naturali, ut nihil nisi malum sit, auctum a parentibus, a primo homine, et per semet, in toto vitae eorum cursu, cum tamen, ut esse possint {1} in coelo, correspondentia oporteat esse, quae dari nusquam potest, nisi in communissimis: sicut pro exemplo si modo una idea sumatur, in qua indefinita sunt, et omnia indefinita sunt mala, consociata a malis undique, quia est imago hominis, sic a malis a primo parente, et malis acquisitis-cum {2} itaque una idea talis sit, et indefinitae ideae sunt quae ad unam solum cupiditatis speciem pertinentt et species cupiditatis etiam innumerabiles, in genere, specie, et particulari-quid {3} tunc usquam reformari possit homo, ut correspondentia sit, nisi in paucis modo? per quae pauca, Dominus ducit eos in coelum, et tenet in coelis. 1748, 11 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. posunt$ @2 ms. acquisitis, cum$ @3 ms. particulari, quid$