2293. Quod animae, spiritus et angeli discant veritates, tam in statu jucundo, quam tristi, sed quae differentia
Maximopere conquesti sunt spiritus, cum veritates quasdam audiverunt, sicut quod nihili sint, quod solum vasa, et organa vitae, quod ex se agere nihil bonum queant; et similia, quae admodum aggravaverunt {1} et offenderunt spiritus, cumprimis qui sui amore essent perciti; at vero alii discunt veritates in statu jucundo, quare conquesti, quid in statu tam duro, et gravi discerent? nam valde aggravabant istae veritates, tunc venit cogitatio inter angelos, et spiritus, cur in statu gravi doceantur; sed iis responsum, quod status in quo sunt, cum discunt, id secum habeat, quod cum ipsis veritatibus redeat seu revocetur, quare cum redit similis veritas, aut revocatur, cumprimis quando familiaris fit, et quasi adpropriatur {2}, tunc triste id quoque redit, quod a Domino laetificatur, et jucundum fit, ita sensus ejus exaltatur, sicut omne relative a suis diversis, imo oppositis, ut ex multis in natura constare potest, ex sapore, odore, objecto omni visus, ex mille aliis, ex harmonicis in musica. 1748, 11 Junius. @1 ms. aggraverunt$ @2 ms. adproprriatur$