2296. Quod Permissio, Venia, Beneplacitum, ac Voluntas Domini in omnibus sint, quae fiunt, sed applicate ad subjecta
Distinguere datum est inter permissiones, quae quoque in genera, et haec in species dispescendae {1}, tum inter venias, quae sunt bonorum spirituum, inter beneplacita, quae sunt angelorum; et omnia in genera et species; quia nunc voluntas Domini regnat in omnibus et singulis, quia regit omnia, ita se habent beneplacita, veniae, et permissiones secundum subjecta; sic ut cum plures idem cogitent, loquantur aut agant {2}, unus ex permissione, alter ex venia, tertius ex beneplacito agat, nam omnia et singula ex fine. 1748, 11 Junius. @1 valde imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel dispescuntur$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. agat$