Spiritual Experiences (Buss) n. 2297

Previous Number Next Number See English 

2297. De Indefinitate omnium

Quia aliquoties dictum, quod nihil detur in rerum natura, quod non est communissimum quoddam, et in se contineat indefinita-ne {1} quidem idea vocis unius, magis adhuc, quae ex pluribus ideis-indignatus {2} spiritus, quod sic nihil comprehenderet, quia indefinitum in quacunque re, sicut nunc in timore; sed respondere ei dabatur, quod non solum indefinitum sit, sed indefinitas, indefinitatum, indefinitatum, et adhuc indefinitatum, ita quodcunque indefinitum naturale multiplicatum per toties in se multiplicandas indefinitates; et simul tunc idea spiritualis paulum occupabat eum, ut diceret quod tunc nihil esset, proinde nihil sciret, quod confirmatum est ab angelis. 1748, 11 Junius. @1 ms. indefinita, ne$ @2 ms. ideis, indignatus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church