Spiritual Experiences (Buss) n. 2302

Previous Number Next Number See English 

2302. Quod non opus sit ullum spiritum vereri

Dictum spiritibus, quia perceptum idea spirituali, quod nusquam verendi sunt, ii enim jugiter id cupiunt et insistunt, ut timeantur, et eos vereantur alii, et homines, id eorum {1} maximum studium; sed quia eorum status continue mutatur, nec possunt cogitare, nec loqui a se, nec reminisci cujusvis rei a se, nec {2} punire nec remunerare, proinde non verendi; Solus Dominus verendus, Qui omnia et singula novit, et universum coelum et terram regit, remunerat, et bonum facit. Angeli similiter, non colendi, minus adorandi, nam bonum quod faciunt, non est eorum, sed Domini, quod omnes angeli fatentur, alioquin non sunt angeli, iis usque honor fit, quatenus Domini sunt. 1748, 12 Junius. @1 J.F.I. Tafel enim$ @2 ms. se; ita Solus Dominus nec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church