Spiritual Experiences (Buss) n. 2303

Previous Number Next Number See English 

2303. Quod ideae dum separantur, a Domino, pluribus aliis ideis adsociantur, quae ejus felicitati inserviant

Prius dictum videas [2211-20, 2295-98], quod ideae sint multiplices, et tam multa in una idea, ut excedat fidem et captum hominis, ex tam multiplicatis et multiplicibus coalescit una idea, quae quandoque tam deformis est, ut si sisteretur oculis, cum iis, quae alligata sunt, seu similis ei forma appareret, homo vel spiritus semet abhorreret, sic ut diabolus non deformius pingi queat: usque tamen homo et spiritus tales suas ideas amat, et putat omnibus in universo pulchriores esse, quare in altera vita talia separantur a Domino, ne ita cohaereant {1}, et tam deformes sint, nam sicut homo est homo quia cogitat, et cogitatio est idearum series, (2304.) homo talis est; ne sit talis, separantur tales ideae, et quidem ita, quod iis quae in una idea sunt, adjungantur alia, sic ut dum idea ista prodeat, tunc ea quae associata sunt, simul prodeant, vel quoque quae adjecta, inde statim dum idea ejus prodit, Dominus indit ea, quae Ipse associavit et addidit, inde vertitur idea in pulchram, secundum beneplacitum Domini, hoc est bonum subjecti. In altera vita ideae non possunt deformari, quia status spirituum talis est, ut non liceat eis ex licentia, seu proprio arbitrio agere; de statu spirituum videas alibi [2150-53]. 1748, 12 Junius. # # @1 ms. cohoreant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church