2312. Percipere hoc datum, quod ex interiori spirituum, proinde hominum, quod sic radix ejus sit odium veri et boni, proinde ira, nam tam subtilis, perceptiva {1} et communis simul erat, ut non distingui potuit, unde, sic quod ex conatu omnium; ut perceptione subtili essem, factum statim cum evigilabam a somno, quo tempore subtili {2} fuerat perceptio eorum, quae in mundo spirituum, aliter dum diu vigil, nam cum primum vigil, omnia et singula tunc percipiuntur in quiete, quales sunt, non vero in turba, spiritus {3} cogitationes per turbam vigiliae quoque excitantur et turbantur, quare tunc non tam subtilis perceptio, sicut prima vigilia. @1 J.F.I. Tafel subtilis substituit$ @2 nisi legeris cum J.F.I. Tafel spirituum$ @3 h.e. iisque qui$