Spiritual Experiences (Buss) n. 2313

Previous Number Next Number See English 

2313. De Philosophia hominis quomodo occoecat mentes

Dabatur exponere coram spiritibus, quomodo philosophia hominis occoecat mentes, sic ut tandem ita umbretur et obtegatur veritas, ut ne hilum appareat, et quidem per continuas ideas spirituales repraesentativas, quomodo nempe homini lux percipiendi veritates a Domino data sit, et quomodo ea quae sunt facultates percipiendi in artificiales modos ratiocinandi, et tandem in meros terminos, et de terminis lites [transeant] {1}, et litium lites oriantur, ut tandem omnis ratiocinatio in similibus quasi immergatur, ut ne minimum lucis translucere possit; sic ut quidam fassi sint, (2314.) quod ne minimum videant, cum talia per ideas repraesentativas spirituales exhibebantur, et tamen cum iis remotis lux appareat; sic quod impossibile sit veritatem aliquam videre ei, qui talibus immersus, cum tamen pueris, mulieribus, et iis qui non docti audiunt, lux pateat; haec ita per ideas repraesentativas spirituales demonstrata sunt, et mihi inde in clara {2} luce, quod ita res se habeat, ut nusquam negari possit. Quomodo autem spirituales veritates non solum occoecentur, ut sint sicut nullae, tum quod {a} pervertantur, alibi, dignante Domino. 1748, 12 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. clare$ @a h.e. sed etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church