2319. Quod hominum multitudo, quae simul in terra, seu in uno loco, usque tamen in mundo spirituum ita separati esse possint, ut distent valde {1}
Quod in uno loco sint, in mundo, vel post {a} vitam corporis, hoc non facit ad id, quod simul sint in altera vita, possunt unus esse ad orientem, alter ad occidentem, et regi per spiritus unus per spiritus qui versus unam plagam sunt, et alter ab iis ad alteram plagam, nam qualitas hominis facit, quod ita vel ibi sit, sicut satis concludi potest, a spirituum locis in magno corpore, aque distantia in altera vita, quae non aliter se habet, ac secundum qualitatem hominis; quare infans in sinu matris jacere potest, infans est in coelo, mater potest esse in inferno, et sic porro. 1748, 13 Junius. @1 ms. valed$