Spiritual Experiences (Buss) n. 2320

Previous Number Next Number See English 

2320. Quod scandala {1} non potuerunt non venire [Matth. XVIII: 7, Luc. XVII: 1]

Nunc idea spirituali percepi, quod scandala non potuerint non venire, cum homo in communissima idea est veritatum, sicut quod Dominus regat omnia: communissimam illam ideam {2}, quia tum innumera sunt, quae repugnant, quae faciunt hominem dubitare-sicut {3} quomodo omnia mala sic existere possunt, et alia perplurima-[haec] non {4} possunt non assurgere in mentem ejus {5}, et veritatem istam destruere, quia nihil intelligit, [nisi] solum {6} ex sensualibus et corporeis, et {7} quia {8} sibi ipsi fidem comparare [se] posse putat, quam Solus Dominus dat; ita nec potest habere fidem; in idea spirituali vidi, quod tales non possint, quin continuas sibi faciant repugnantias, et sic fidei veritates destruant; 1748, 13 Junius. Nisi ignorantiae excusarent, actum foret de homine. @1 ms. scandula$ @2 ms. communissima illa idea$ @3 ms. dubitare, sicut$ @4 ms. perplurima, non$ @5 ms. esse ut apparet$ @6 ms. intelligit; solum$ @7 ms. corporeis; et$ @8 ms. quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church