Spiritual Experiences (Buss) n. 2321

Previous Number Next Number See English 

2321. Quod Dominus regat universum {1}

Cum tot myriades spirituum sint in mundo spirituum, et unusquisque eorum diversa natura et indole, sicut homines, mirum potest videri, quomodo ii omnes possunt redigi ad unum, seu regi, cum continuae sunt societates, et praeterea unus seu unius societas percipit satis manifeste activitates societatum reliquarum, et plurimae eorum tales sint, ut nihil aliud spirent, quam interimere unus {2} alterum, et destruere quicquid societas, sociale, et vinculum societatis audit, nam sui amore sunt perciti, et odio sic contra omnem alium, imprimis contra omnia ea, quae sunt fidei, proinde quae sunt veri amoris, ita contra Dominum; in tali universali et singulari discidio usque omnes et singuli {3} ita a Dommno reguntur, ut ne unus quidem hiscere possit contra alium, inde quoque constare potest, qualis ordo, et quae subordinatio, ac praeterea non apparet iis, quod sit vinculum, sed quasi quod sit liberum, putat unusquisque spiritus, quod agere possit secundum suam phantasiam. @1 in ms. post titulum, manu B. Chastanier additum apparet Vide n. 2020.$ @2 ms. unum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church