2328. Cum recordati sunt, quod ii instructi in vita, nempe quod Dominus det potentiam, Dominus det vitam, et vires, tunc affirmabant, quod verum, et quod vera doctrina, addentes, quod ita se habeat cum fide, quod sciant, et tamen non credant. 1748, 15 Junius.