Spiritual Experiences (Buss) n. 2329

Previous Number Next Number See English 

2329. Unde omnia objecta cogitationum, et inde {a} ut et ex affectionibus angelorum, spirituum, et hominum, cum modo sunt substantiae organicae

Cum nulla datur vita quam una, scilicet Domini, et omnes qui sunt in coelis et in terris modo sunt formae seu substantiae formatae ad recipiendum vitam, in dubium venire potest, unde objecta cogitationum, nam notum est, quod nulla cogitatio existere possit, nisi dato objecto, secundum regulam, quod objecta movere debeant sensum: quare respondetur, quod a Domino {1}, qui conservationem {2} omnium et singulorum, qui in coelis et in terris, amat, et eorum miseretur, inde {b} omne objectum, quod Divinum et sanctissimum ex sua origine, sed cum labitur in formas, seu substantias formatas, quae perversae sunt, tunc cogitationes existunt, secundum cujusvis formam et indolem; at quia Dominus jugiter eorum miseretur {3}, et eorum saluti intendit et consulit, nequaquam potest, quia a sanctissima origine, quin omnia et singula in ordine teneantur, extra quem nullus delabi potest, nisi ut ei consulatur in bonum. 1748, 15 Junius. @1 ms. Dominus$ @2 in ms. conservationem ab auctore in conservationi emendatum, forte animo habente intendit vel consulit pro amat (vide inferius)$ @a h.e. a Domino$ @b h.e. ad Ipso$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church