Spiritual Experiences (Buss) n. 2379

Previous Number Next Number See English 

2379. Dabatur mihi quoque scire, quomodo se habet, cum spiritus non sint prope hominem, sed usque quod influxus sit a quibusdam societatibus, erat commune quoddam agens, quod non exprimi potest; sed tale existere non potest cuiquam, nam miraculosum est, homo qui non est in ordine, sed contra ordinem, non potest esse absque spiritibus {1} sibi adjunctis, et per eos, communicationibus cum talibus societatibus, quae conveniunt ejus vitae, nam quales societates homini adjunctae fuerint, ei similes, in altera vita quoque ostensum est. @1 ms. spiritus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church