Spiritual Experiences (Buss) n. 2380

Previous Number Next Number See English 

2380. De iis qui vocibus solum in Verbo Domini inhaerent, et parum solliciti sunt de sensu [vide 2356]

Ostensum mihi est, quod essem sub quodam arcuato loco, arcuatum seu laqueare erat sicut solet esse {1} Hollandiae sub eorum pontibus, seu alibi, ex lateritiis lapidibus, visibiliter distinctis, coloris obscuri, et aliquoties ibi apparet iis quasi intermissum hoc lateritium, et ibi aliquid bullatum seu ebulliens sicut nubis obscurae, quae ebulliebat magnis bullis; tunc in medio laquearis erat quasi aperiendum aliquid, sed coloris obscuri, ut coelum non pateret, sic nec dies; supra caput a posteriore parte capitis, ab aversa parte, aliquid tenue quasi luminosum facibus {2}, apparebat, quod se insinuaret: talia sunt domicilia eorum, qui Verbo Domini student, absque fine ut intelligant aliud quam critica et voces; inter talem societatem missus sum, cum haec mihi videre dabatur, et mihi dicebatur, quod talia iis laquearia, nubium bullitiones, et luminosum aversa parte, appareant {3}. 1748, 22 Junius. @1 ms. esset$ @2 J.F.I. Tafel foret$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. appareat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church