Five Mem. Relations (Chadwick) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. Porro interrogabant angeli, `Quomodo credidistis mundum vestrum interiturum?' Inquierunt, `Per ignem, de quo opinati et vaticinati sumus plura', quidam quod flammae e coelo undequaque dejicerentur in terras, sicut super filios Aharonis, et super holocaustum Eliae; quidam quod ignis solis relaxaretur, erumperet, et incenderet universum ejus; quidam quod ignis centralis disjiceret crustam circum se, et ubivis se ejiceret, sicut facit ex montibus ignivomis, Aetna, Vesuvio, et Hecla {1}; quidam quod magnus cometa invaderet atmosphaeram telluris, et hanc flamma caudae suae incenderet; quidam quod universum non interiret igne, sed corrueret et dilaberetur sicut domus ex vetustate; alii vero aliter. Angeli his auditis inter se dixerunt, `O qualis simplicitas, unice oriunda ex plenaria inscitia de mundo spirituali, deque angelis, ac de illorum coelis et terris, et quoque ex plenaria inscitia de sensu interno seu spirituali Verbi! inde omnia quae vitae aeternae sunt facta sunt res solius memoriae, et nullius rationis; et si aliquid rationis, id non est supra memoriam, sed infra illam, ubi confirmationes ex fallaciis mentiuntur lucem rationis; hoc repraesentabatur per id quod nuper vidimus, quod flammula e capite sacerdotis decideret super calceum ejus, et ibi luceret; et hoc apparet nobis sicut quis e capite desumit pileum, et obvolvit illum circum plantas pedis, et sic ambulat.' @1 Hecla J(c) T; Haecla J$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church